[00:01.911] O Euchari, [00:06.726] in leta via ambulasti [00:18.219] ubi cum Filio Dei mansisti, [00:26.954] illum tangendo [00:30.471] et miracula eius que fecit videndo. [00:42.432] Tu eum perfecte amasti [00:55.083] cum sodales tui exterriti erant, [01:04.129] pro eo quod homines erant, [01:11.406] nec possibilitatem habebant [01:20.161] bona perfecte intueri. [01:29.682] Tu autem in ardenti amore [01:35.596] plene caritatis [01:41.231] illum amplexus es, [01:47.134] cum manipulos preceptorum eius [01:54.406] ad te collegisti. [02:01.549] O Euchari, [02:10.463] valde beatus fuisti [02:16.627] cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit, [02:26.078] ubi tu quasi aurora illuminatus es, [02:36.366] et sic fundamentum ecclesie edificasti. [02:48.881] Et in pectore tuo [02:55.007] choruscat dies [03:00.764] in quo tria tabernacula [03:07.213] supra marmoream columpnam [03:13.006] stant in civitate Dei. [03:25.405] Per os tuum Ecclesia ruminat [03:35.865] vetus et novum vinum, [03:41.346] videlicet poculum sanctitatis. [03:55.529] Sed et in tua doctrina [04:04.873] Ecclesia effecta est racionalis, [04:18.942] ita quod supra montes clamavit [04:28.253] ut colles et ligna se declinarent [04:36.451] ac mamillas illius sugerent. [04:47.143] Nunc in tua clara voce [04:58.345] Filium Dei ora pro hac turba, [05:09.108] ne in cerimoniis Dei deficiat, [05:18.926] sed ut vivens holocaustum [05:24.707] ante altare Dei fiat.