O Euchari, in leta via ambulasti ubi cum Filio Dei mansisti, illum tangendo et miracula eius que fecit videndo. Tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant, pro eo quod homines erant, nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri. Tu autem in ardenti amore plene caritatis illum amplexus es, cum manipulos preceptorum eius ad te collegisti. O Euchari, valde beatus fuisti cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit, ubi tu quasi aurora illuminatus es, et sic fundamentum ecclesie edificasti. Et in pectore tuo choruscat dies in quo tria tabernacula supra marmoream columpnam stant in civitate Dei. Per os tuum Ecclesia ruminat vetus et novum vinum, videlicet poculum sanctitatis. Sed et in tua doctrina Ecclesia effecta est racionalis, ita quod supra montes clamavit ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent. Nunc in tua clara voce Filium Dei ora pro hac turba, ne in cerimoniis Dei deficiat, sed ut vivens holocaustum ante altare Dei fiat.