[00:00.000] 作词 : Hildegard Von Bingen [00:01.000] 作曲 : Hildegard Von Bingen [00:04.466]Virtutes:In principio omnes creature viruerunt, [00:17.510]in medio flores floruerunt; [00:25.373]postea viriditas descendit. [00:34.801]Et istud vir preliator vidit et dixit: [00:46.496]Hoc scio, [00:52.772]sed aureus numerus nondum est plenus. [01:05.387]Tu ergo,patemum speculum aspice: [01:17.845]in corpore meo fatigationem sustineo, [01:31.777]parvuli etiam mei deficiunt. [01:44.054]Nunc memor esto, [01:48.733]quod plenitudo que in primo facta est [01:58.231]arescere non debuit, [02:07.278]et tunc te habuisti [02:14.846]quod oculus tuus numquam cederet [02:25.556]usque dum corpus meum videres plenum gemmarum. [02:37.492]Nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt. [02:54.332]Pater, vide, vulnera mea tibi ostendo. [03:06.134]Ergo nunc, omnes homines, [03:13.648]genua vestra ad patrem vestrum flectite, [03:26.902]ut vobis manum suam porrigat.