作词 : Hildegard Von Bingen 作曲 : Hildegard Von Bingen Virtutes:In principio omnes creature viruerunt, in medio flores floruerunt; postea viriditas descendit. Et istud vir preliator vidit et dixit: Hoc scio, sed aureus numerus nondum est plenus. Tu ergo,patemum speculum aspice: in corpore meo fatigationem sustineo, parvuli etiam mei deficiunt. Nunc memor esto, quod plenitudo que in primo facta est arescere non debuit, et tunc te habuisti quod oculus tuus numquam cederet usque dum corpus meum videres plenum gemmarum. Nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt. Pater, vide, vulnera mea tibi ostendo. Ergo nunc, omnes homines, genua vestra ad patrem vestrum flectite, ut vobis manum suam porrigat.