作曲 : Wolfgang Amadeus Mozart 莫扎特 D小调安魂曲 K.626 三、继抒咏:垂念 Recordare,Jesu pie, Quod sum causa tuae viae, Ne me perdas illa die. Quaerens me sedisti lassus, Redemisti crucem passus, Tantus labor non sit cassus. Juste judex ultionis Donum fac remissionis Ante diem rationis. Ingemisco tamquam reus, Culpa rubet vultus meus, Supplicanti parce,Deus, Qui Mariam absolvisti Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti. Preces meae non sunt dignae, Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne. Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra.