|
Scribere proposui de contemptu mundano ut degentes seculi non mulcentur in vano iam est hora surgere a sompno mortis pravo a sompno mortis pravo |
|
Vita brevis breviter in brevi finietur mors venit velociter quae neminem veretur omnia mors perimit et nulli miseretur et nulli miseretur. |
|
Ad mortem festinamus peccare desistamus peccare desistamus. |
|
Ni conversus fueris et sicut puer factus et vitam mutaveris in meliores actus intrare non poteris regnum |
|
Dei beatus regnum |
|
Dei beatus. |
|
Tuba cum sonuerit dies crit extrema et iudex advenerit vocabit sempiterna electos in patria prescitos ad inferna prescitos ad inferna. |
|
Ad mortem festinamus ... |