|
Mundi delecatio dulcis est et grata, |
|
Eius conversatio suavis et ornata |
|
Ecce merces optime conspice nitorem! |
|
Hec tibi conveniunt ad vultus decorum |
|
Mundi sunt delicie, quibus estuare |
|
Volo nec lasciviam eius devitare |
|
Hec sunt odorifere quas si comprobaris, |
|
Corporis flagrantiam omnem superabis. |
|
Heu, vita preterita, vita plena malis, |
|
Luxus turpitudinis, fons exitialis, |
|
Heu, quid agam misera, plena peccatorum, |
|
Que polluta palleo sorde vitiorum! |
|
Pro mundan gaudio vitam terminabo, |
|
Bonis temporalibus ego militabo. |
|
Hoc ungentum si multum cupitis, |
|
Unum auri talentum dabitus. |
|
Nil curans de ceteris corpus procurabo, |
|
Variis coloribus illud perornabo. |
|
Aliter nusquam portabitis. |
|
!Optimum est! - !Optimum est! |