De profundis clamavi ad te Domine | |
Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | |
Si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit | |
Quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius | |
Speravit anima mea in Domino | |
A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino | |
Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | |
Et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius |